Jump to content

Cingulum

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Cingulum (discretiva).
Vide etiam paginam fere homonymam: Cingulum militare.
Cingulum e corio factum et fibula instructum.

Cingulum sive zona (Graece ζώνη) est fascia flexibilis plerumque e corio, texto aut fibra facta, quae lumbos circumdat. Cingulo est vestimenta sicut bracas aut gonnas tenere, iterdum etiam gladium, marsupium et varia ornanda.

Cingularius est artifex qui cingula facit.[1] Cingula autem est fascia qua ephippium in dorso equi figitur.[2]

Origo cinguli ex aevo praehistorico repetit; inventa sunt cingula aetatis aëneae ex aere facta. Antiquitate cingulo ad gradum militarem, religiosum, vel civilem distinguendum utebantur. Medio aevo cingulum vim, potestatem, et fidelitatem coniugalem significavit.

Nexus interni

  1. Cingularium in Panoplia Hartmanni Schopperi et Iodoci Ammanis videas.
  2. Thesaurus linguae Latinae, vol. 3, col. 1068, l. 11sqq. [Textus]
  3. Die historischen Nibelungen.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad cingula spectant.