Thorus
Appearance
Thorus[1] (Nordice antique: Þōrr ; Anglosaxonice: Thunor ; Theodisce: Donar) in mythologia Nordica atque in religone Germanica est deus tonitrus et patronus hominum contra gigantes beluasque itaque benefactor hominis et figura heroica valet. Est filius Othini et Iorthae. In Ragnaraco, Thorus necabit et necabitur a Mithgarthiverme.
Etiamsi saepe ut flavente capillatus depictus, ahenobarbus in Nordice mythologia erat. Ut patronus et vindex hominis Herculem aequatus a Tacito fuit, sed postmodo aequatus Iovem a Saxone Grammatico aliisque fuit.
Dicit Edda Snorronis:
- Thor principem inter ceteros locum tenet, qui quidem appellatur Asathor sive Ökukthor; is omnium deorum hominumque robustissimus est. Regnum habet eo loco, qui Thrudvangi dicitur; aula vero ejus appellatur Bilskirner: in qua æde sunt quingenta et quadraginta cubicula; ea domuum, quas homines ædificaverint, maxima est.[2]
Atque:
- Thor duos hircos possidet, quorum hæc sunt nomina: Tanngnjostus et Tanngrisner; et rhedam, qua vehitur; hirci vero rhedam trahunt. Hanc ob caussam vocatur Ökuthor. Idem tres res pretiosas possidet: quarum una est malleus Mjölner, quem in sublime elatum Titanes pruinosi et gigantes montani norunt; quod minime mirum est, hic enim multa capita patrum et consanguineorum eorum contudit. Alteram possidet rem pretiosam, eamque excellentissimam, cingulum roboris, quo quum se cinxerit, robur Asicum (divinum) ei in duplum crescit. Tertiam possidet rem, quæ magni est pretii, nempe chirothecas ferreas, quibus carere non potest, manubrium mallei prensaturus.[3]
Secundum Adamum Bremensem, Thor est potentissimus deorum. Adamus scripsit:
- [Thor] praesidet in aere, qui tonitrus et fulmina, ventos ymbresque, serena et fruges gubernat. ... Thor autem cum sceptro Iovem simulare videtur.[4]
Secundum Saxonem Grammaticum:
- Sed et Thoro inusitato clavae libratu cuncta clipeorum obstacula lacerabat, tantum ad se incessendum hostes invitans quantum socios ad tuendum. Nullum erat armaturae genus, quod impellenti non cederet. Nemo ferientem tuto excipere poterat. Quicquid ictu urgebat, obruit. Non clipei, non cassides impactum pertulere robur. Nulli corporis aut virium magnitudo subsidio fuit.[5]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nomen Saxonis Grammatici.
- ↑ https://baekur.is/bok/000365811/1/104/Edda_Snorra_Sturlusonar/?iabr=on#page/Bla%C3%B0s%C3%AD%C3%B0a+88++(104+/+740)/mode/2up
- ↑ https://baekur.is/bok/000365811/1/104/Edda_Snorra_Sturlusonar/?iabr=on#page/Bla%C3%B0s%C3%AD%C3%B0a+90++(106+/+740)/mode/2up
- ↑ https://web.archive.org/web/20050207105412/http://hbar.phys.msu.su/gorm/chrons/bremen.htm
- ↑ http://wayback-01.kb.dk/wayback/20100504153424/http://www2.kb.dk/elib/lit/dan/saxo/lat/or.dsr/3/2/index.htm
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Thorum spectant. |
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |