Jump to content

Patatae frictae

E Vicipaedia
"Deux sous de frites", i.e. patatae frictae duorum solidorum: cibus viarius Parisiensis (Emile Goudeau, Paris qui consomme [1893] contra p. 116)

Patatae frictae,[1] Francogallice frites vel plenius pommes frites, sunt cuppedia saepissime sub specie cibi viarii seu prompti venditata, saepe etiam in popinis sicut paropsis variorum ferculorum inlata. E patatis in baculos concisis, oleo frictis, parantur.

Ferculum q.d. nationale Britannicum, nomine fish and chips ("piscis patataeque frictae") ex his partim constituitur.

  1. Sic communiter Latinitate hodierna, e.g. Thomas' wok

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Fontes antiquiores
  • 1893 : "Deux sous de frites" in Emile Goudeau, Paris qui consomme (Lutetiae, 1893) pp. 116-120

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad patatas frictas spectant.