Insulae Ioniae (regio Graeciae)
Civitas: Graecia
Locus: 38°42′0″N 20°18′0″E
Nomen officiale: Περιφέρεια Ιονίων Νήσων
Situs interretialis
Fines
Forma
Gestio
Vita
Tabula aut despectus
Insulae Ioniae (Graece: Ιόνια Νησιά) sunt una e tredecim regionibus (περιφέρεια) Graeciae, cui sunt 212 984 (status anni 2001) incolarum. Sedes administrativa est Corcyra urbs in homonyma insula.
Regio ex insulis Ioniis constat, quae ante occidentalem Graeciae litus in Ionio mari iacent, inter alia insulae Diapontiae, Strophades, Teleboides et Echinades.
Unitates regionales
[recensere | fontem recensere]Aegaeum Australe in tredecim "Unitates regionales" (Περιφερειακή Ενότητα) divisum est, quae certum numerum legatorum in consilium regionale demittunt, sed vi politica carent:
Sicut aliae Graeciae regiones insulae Ioniae anno 1864 in praefecturas sive nomos (vide: Index olim nomorum Graeciae) et provincias (Graece: εραπχία) divisae sunt. Anno 1866 provincia Cythera Laconiae addicta est. ab anno 1972 Cythera ad regionem Atticam pertinet.
Nomorum divisio saepius mutata est; anno 2010 regio ex nomis Corcyra, Leucas, Cephallenia et Zacynthus constabat.
Renovatione administrativa anni 2010 nomi aboleti et ab "Unitatibus regionalibus" ("περιφερειακή ενότητα") suppleti sunt, qui pro numero incolarum certum legatorum numerum in consilium regionale demittunt, sed vi politica carent. Territoria earum pristinis nomis Corcyrae, Leucadi et Zacyntho congruunt, olim nomus Cephallenia in duas unitates regionales (et demos) Cephalleniam et Ithacam divisa est.
Simul demorum numerus coagmentatione a 39 ad 7 minutus est.
Unitas Regionalis | Incolae[1] | Sedes in consilio regionali | Demi |
---|---|---|---|
Ithaca | 3 084 | 1 | Ithaca |
Cephallenia | 36 404 | 7 | Cephallenia |
Corcyra | 111 975 | 22 | Corcyra (demus), Paxi |
Leucas | 22 506 | 4 | Leucas (demus), Meganesium |
Zacynthus | 39 015 | 7 | Zacynthus |