Jump to content

Inferi

E Vicipaedia
Yggdrasil, refectio hodierna arboris mundi Nordicae, quae caelos, orbem terrarum, inferosque coniungit.
Crura Vishnu dei, hominis cosmici, tellurem et septem regna Patalae, inferorum Hinduicorum, depingunt. Pedes in Shesha, angue cosmico stant.

Inferi in variis traditionibus religiosis sunt mundus mortuorum, qui sub mundo vivorum exstat. Nomen adiectivum rerum inferorum proprium est chthonicus.

Notio inferorum in paene omne hominum cultura invenitur, et "fortasse tam vetus quam condicio humana est."[1][2] Communis mythorum proprietas de inferis est fabula in qua homines iter ad inferos faciunt, saepe ad quoddam propositum heroicum conficiendum.

In mythologia Romana

[recensere | fontem recensere]

Homines mortui in mythologia Romana sub terra in regione Orci habitare putabantur. Rex inferorum erat Pluto, Saturni filius, Iovis Neptunique frater. Eius uxor erat Proserpina, Cereris Iovisque filia.

Inter personas maximi momenti ab hominibus inferorum actas in mythologia Romana sunt Cerberus, Dea Tacita, Dis Pater, Egestes, Fames, Inferi Dii, Larenta, Letum, Libitina, Mors, Orcus, Pluto, Proserpina, Viduus.

Nexus interni

  1. Anglice "may be as old as humanity itself."
  2. Wallace et Hirsh 2011: 295.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Dunn, Graham. 1994. Greek monsters and the underworld. Christchurch: Penny Farthing Press. ISBN 0473027453.
  • Loring Wallace, Isabelle, et Jennie Hirsh. 2011. Contemporary Art and Classical.
  • Edmonds, Radcliffe G. III. 2004. Myths of the Underworld Journey: Plato, Aristophanes, and the "Orphic" Gold Tablets.
  • Mills, Jon. 2014. Underworlds: Philosophies of the Unconscious from Psychoanalysis to Metaphysics.
  • Smith, Evans Lansing. 2001. The Descent to the Underworld in Literature, Painting, and Film, 1895-1950.
  • Stewart, R. J. 1985. The underworld initiation: a journey towards psychic transformation. Wellingborough: Aquarian. Novi Eboraci: Sterling Publishing. ISBN 0850303990