Jump to content

Collegium (ius)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Collegium (discretiva).

Collegium vel corporatio[1] in re iuridica est societas quae etiam persona (entitas legitima) a personis realibus in societate participantibus distinguitur.[2] Olim, syndicus vel actor dicebatur qui pro collegio agebat, et idem hodie saepe dicitur rector, praeses, aut consul (princeps magistratus exsecutivus).

Collegii status beneficium est separatio legitima perfecta inter collegii iura et civium participantum iura. Ergo, exempli gratia, si collegium cadit, cives collegio participantes solas pecunias collegio collocatas amittunt, nec omnes suas pecunias.

Quamquam per leges Romanas antiquas tres aut plures homines collegium formare possunt, collegii forma multum a legibus civitatum pendet. Plurima collegia hodierna sunt societates anonymae,[3] quae sortes propter contributa argentaria dant. Quapropter plurimis in civitatibus duae collegii formae distinguuntur: privata et publica, secundum modum per quem collegiorum sortes vendere possunt. Si sortes in foro publice vendere possunt, collegium dicitur publicum; privatum autem dicitur collegium quod suae sortes publice vendere non sinit.

Quia mos est vectigalia sola super quaestum imputare, saepe duae aliae collegiorum formae etiam distinguuntur: lucrativa et non lucrativa. Collegii plurimi sunt societates lucrativae, cuius propositum primum est divitias creare. Alia collegia cuius propositum non est oeconomicum dicuntur non lucrativa.

Multa collegia sunt tam magna per totum orbem extensa ut internationalia vel globalia dicuntur.

Societates lucrativae

[recensere | fontem recensere]

Societates non lucrativae

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  1. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  2. Encyclopaedia Britannica.
  3. Anglice joint stock company, ex Langenscheidt Taschenwörterbuch Latein.