Jump to content

Clutorius Priscus

E Vicipaedia
Wikidata Clutorius Priscus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 20i a.C.n.;
Obitus: 21 CE;
Patria: Roma antiqua

Clutorius Priscus (natus ignoto anno, mortuus anno 21) eques Romanus et poeta fuit. Clutorius carmine suprema Germanici Caesaris anno 19 deflevit et a Tiberio pecuniam accepit. Delator anno 21 ei obiecit Clutorium aegro Druso carmen composuisse, quod , si exstinctus foret, multo maiore pecunia vulgaretur. Carmen de Druso in domo Publii Petronii, consulis suffecti anni 19 recitavit. Idcirco ei a senatu Tiberio adnuente supremum supplicium indictum est[1].

  1. Tacitus Annales III 49-51