Helsingia (Finnia)

urbs et caput Finniae
(Redirectum de Helsingia Nova)
Vide etiam paginam discretivam: Helsingia.

Helsingia[1][2] vel Helsinkium,[3] interdum Helsingforsia[4][5] (Finnice: Helsinki; Suecice: Sono Helsingfors info) est urbs principalis et caput Finniae. Urbi sunt circiter 624 400 incolarum. Regio capitis vicinae urbes Vantaniam et Esboam et Grankullam continet, quae una regionem capitalem faciunt. Circiter 992 836 hominum regionem incolunt. Area metropolitana Helsingiensis alias urbes continet, et circiter 1 293 093 incolarum (quartam fere partem incolarum Finniae) est. Urbs, anno 1550 condita, caput Finniae anno 1812 facta est.

Wikidata Helsingia (Finnia)
Res apud Vicidata repertae:
Helsingia (Finnia): insigne
Helsingia (Finnia): insigne
Civitas: Finnia
Locus: 60°10′15″N 24°56′15″E
Numerus incolarum: 675 747
Zona horaria: UTC+2, UTC+2, Eastern European Summer Time, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Helsingin kaupunki, Helsingfors stad

Gestio

Praefectus: Juhana Vartiainen
Consilium: Helsinki City Council
Procuratio superior: Nylandia

Geographia

Superficies: 214.42 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Espo, Vantania, Sipoo

Tabula aut despectus

Helsingia (Finnia): situs
Helsingia (Finnia): situs
 
Statio Media Helsingiensis.

Quamquam Finniae maxima pars (99,5%) incolarum se Protestantica esse profitetur, Helsingiae episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae, et praesens episcopus Nicodemus Sippo est.

Helsingiae situm est pantopolium areá maximum Finniae Itis (sive vetere nomine Itäkeskus) anno 2012 a 17,9 decies centena milia hominum frequentatum, atque areá secundum maximum pantopolium Sello eodem anno a 22,9 decies centena milia hominum frequentatum.[6]

Olympia aestiva anni 1952 Helsingiae habita sunt. Jokerit turma alsulegiae glacialis, quae antea in Liiga foedere Finnico, nunc autem in Kontinental Hockey League foedere octo nationum lusit, Helsingiam urbem patriam habet.


Anno 2000 (anno millennii, qui dicebatur), ut culturalis Europae hereditas praecipue honoraretur, novem urbes electae sunt, inter quas et Helsingia, quae titulo capitis culturalis Europaei exornatae sunt.

  1. Cf. titulum libri Acta colloqui epigraphici Latini Helsingiae 1991 habiti hac in urbe divulgati
  2. "Helsingia Nova": Catalogus Nominum Latinorum Regionum Fennicarum apud Vicipaediam Fennicam. Adiectivum Helsingiensis
  3. Reijo Pitkäranta: Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, WSOY 2001, ISBN 951-0-22506-1)
  4. William T. Stearn, Botanical Latin (London, 1983: David & Charles), p. 222
  5. "Helsingforsa": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3. "Forsia Helsingiorum" : Catalogus Nominum Latinorum Regionum Fennicarum apud Vicipediam Fennicam
  6. https://web.archive.org/web/20131016075214/http://www.kauppakeskusyhdistys.fi/attachements/2013-02-12T08-24-17189.pdf

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 60°10′15″N 24°56′15″E • OpenStreetMap • 658226 GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Helsingiam spectant.

Pinacotheca

recensere
Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana

Urbes Finniae