Jump to content

Ferrum

E Vicipaedia
26 manganumferrumcobaltum


Fe

Ru
Proprietates generales
Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus ferrum, Fe, 26
Configuratio electronica ferri, nucleus et 26 electrones (tabula Anglice signata).

Ferrum[1] est elementum chemicum cuius signum est Fe et numerus atomicus 26. Id est metallum in prima transitionis serie digestum, per massam frequentissimum elementum quod omnem tellurem componit, multum nuclei interioris et exterioris effingens.

Signum Martis post antiquitatem ad repraesentandum ferrum adhibitum est.

Quod attinet ad frequentiam, ferrum est quartum elementum chemicum in cortice telluris inventum. Frequentia quidem ferri in planetis saxosis sicut Tellus est effectus fusionis in stellis massae magnae, ubi generatio niccoli-56 (quod in frequentissimum ferri isotopum tabescit) est ultima reactio fusionis nuclearis exothermica. Hoc efficit ut niccolum radioactivum fiat ultimum elementum generatum antequam conlapsus supernovae generis II ad eventum explosivum quae hunc praecursorem radionucleidum ferri abundanter in spatium spargit.

Sicut alia elementa gregis 8, ferrum variissimos status oxidationis habet, –2 ad +6, quamquam status +2 et +3 sunt frequentissimi. Ferrum elementale fit in meteoroidis et aliis circumiectibus quibus est paulum oxygenii, sed oxygenium et aquam fert. Superficies ferri novi apparent griseoargenteae et inlustreae, sed in aere quotidiano oxidizantes, oxida ferri generant, etiam robigo appellata. Dissimilis multorum metallorum aliorum quae passivantia? oxidi strata pariunt, oxida ferri plus volumen metallo ferreo occupant, et ergo oxida ferri defringuntur et superficies novas pro corrosione exponunt.

Ferrocenum.
Meteorites ferri compositionis nucleorum interioris et exterioris Telluris similes sunt.
Diagramma phasis ferri puri pressurae humilis (tabula Anglice signata).

Metallum ferreum adhibitum est post antiquitatem, quamquam ligationes metallicae, quibus sunt humiliores temperaturae liquefactionis, primum in historia adhibitae sunt. Ferrum purum est mollis (aluminio mollior), sed fundendo non fieri potest. Materies magnopere per impuritates fundendi, sicut carbonium, dura fit et stabilitur. Certa carbonii proportio (inter 0.2% et 2.1%) chalybem efficit, qui ferro puro esse potest usque ad millies durior. Crudum metallum ferreum in fornacibus altis, ubi aes per coke ad ferrum crudum convertitur, cui est multum carbonii. Addita purgatio per oxygenium summam carbonii ad proportionem rectam ad faciendum chalybem deminuit.

Chalybes et ferrum carbonii humilis mixturas cum aliis metallis (chalybibus ligatis) sunt amplissima metalla in usu industriae, ob eorum multas proprietates optabiles et abundantiam ferri.

Chemicis ferri compositis, quae composita ferrea et ferrica comprehendunt, sunt multi usus. Oxidum ferri cum pulvi aluminii mixtum accendi potest ad generandam reactionem thermitis, in conferruminando et aeribus purgandis adhibitam. Binaria parit composita cum halogenis et chalcogenis. Inter eius composita organometallica est ferrocenum, primum "compositum sandwich" inventum.

Ferrum personam magni momenti in biologia agit, prompte tenues complexes cum oxygenio moleculari in haemoglobino et myoglobino generat; haec duo composita sunt frequentia transportationis oxygenii proteina in vertebratis. Etiam adhibetur ferrum in situ activo? multorum enzymorum redox magni momenti quae de respiratione cellulari et oxidatione et reductione in plantis et animalibus tractat.

Color caeruleus Borussicus.

Verbo ferro sunt multi sensus translati, inter quos:

  • Ferrum est res ferrea, exempli gratia catena.
  • Ferrum est armamentum, exempli gratia gladius vel telum.
  • Ferrum est signum duritiae, et signum absentiae affectu.

Proprietates

[recensere | fontem recensere]

Proprietates mechanicae

[recensere | fontem recensere]
Aestimationes propriae virium tensilium (VT) et duritiae Brinellianae (DB) variorum ferri formarum.[2][3]
Materia VT
(MPa)
DH
(Brinellianus)
Genae pilosae ferri 11000
Chalybs durificatus 2930 850–1200
Chalybs martensiticus 2070 600
Chalybs bainiticus 1380 400
Chalybs pearliticus 1200 350
Ferrum frigore confectum 690 200
Ferrum granorum parvorum 340 100
Ferrum carbonium continens 140 40
Purum crystallorum singulorum ferrum 10 3

Mechanicae ferri et eius mixturarum proprietates aestimari possunt per varia certamina, inter quae certamen Brinellianum, certamen Rockwellianum, et certamen duritiae Vickersianum. Scientia de ferro est tam constans quam ea ad ordinandas mensuras vel ad comparanda certamina saepe adhibetur.[3][4] Sed mechanicae ferri proprietates a puritate speciminum magnopere adficiuntur: puri crystalli singuli pro investigationibus revera sunt aluminio molliores,[2] et purissimum ferrum per industriam effectum (99.99%) duritiam 20–30 Brinellianorum habet.[5] Incrementum carbonii intra ferrum primum efficit ut duritia tensilesque ferri vires pariter amplificantur. Maxima 65 Rc duritia per 0.6 centesimam carbonii efficitur, quamquam hoc metallum cui sunt humiles vires tensiles generat.[6]

Diagramma phasium et allotropi

[recensere | fontem recensere]

Ferrum est exemplum allotropismi in metallo. Sunt saltem quattuor allotropicae ferri formae, α, γ, δ, et ε appellatae; pressuris altissimis, nonnulla indicia controversa monstrat phasim β pressuris et temperaturis altissimis esse stabilem.[7]

Diagramma phasium ferri puri pressuris humilibus observati.
Ferrea Dellii columna est exemplum Indarum ferri extracti et conversi rationum. Columna corrosionem 1600 annorum resistitit.
  1. "Ferrum": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict. Verbum Latinum classicum.
  2. 2.0 2.1 Kohl, Walter H. (1995). Handbook of materials and techniques for vacuum devices. Springer. pp. 164–167. ISBN 1-56396-387-6. 
  3. 3.0 3.1 Kuhn, Howard and Medlin, Dana (sub ASM International Handbook Committee), ed. (2000). ASM Handbook – Mechanical Testing and Evaluation. 8. ASM International. p. 275. ISBN 0-87170-389-0 .
  4. "Hardness Conversion Chart". Maryland Metrics .
  5. Takaji, Kusakawa; Toshikatsu, Otani (1964). "Properties of Various Pure Irons: Study on pure iron I". Tetsu-to-Hagane 50 (1): 42–47 .
  6. Raghavan, V. (2004). Materials Science and Engineering. PHI Learning Pvt. Ltd.. p. 218. ISBN 81-203-2455-2 .
  7. Boehler, Reinhard (2000). "High-pressure experiments and the phase diagram of lower mantle and core materials". Review of Geophysics (American Geophysical Union) 38 (2): 221–245 .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Barbucci, R., A. Sabatini, et P. Dapporto. 1998. Tavola periodica e proprietà degli elementi. Florentiae: Edizioni V. Morelli.
  • Beck, Ludwig. 18841903. Die Geschichte des Eisens in technischer und kulturgeschichtlicher Beziehung. Voll. 1–5. Braunschweig: Viewegg.
  • Binder, Harry H. 1999. Lexikon der chemischen Elemente: das Periodensystem in Fakten, Zahlen und Daten. Stuttgartiae: S. Hirzel Verlag. ISBN 3-7776-0736-3.
  • Borgese, Francesco Borgese. 1993. Gli elementi della tavola periodica: Rinvenimento, proprietà, usi: Prontuario chimico, fisico, geologico. Romae: CISU. ISBN 88-7975-077-1.
  • Buchwald, Vagn Fabritius. 2005. Iron and steel in ancient times. Hafniae: Kong. Danske Videnskab. Selskab. ISBN 87-7304-308-7.
  • Johannsen, Otto. 1925. Geschichte des Eisens. Dusseldorpiae.
  • Johannsen, Otto. 1953. Geschichte des Eisens. Ed. 3a. Auftrag des Vereins Deutscher EisenhüttenleuteDusseldorpiae: Verlag Stahleisen.
  • Schoppa, H. 1992. Was der Hochöfner von seiner Arbeit wissen muss. Dusseldorpiae: Verlag Stahleisen ISBN 3-514-00443-9.
  • Schubert, H. R. 1957. History of the British Iron and Steel Industry . . . to 1775 AD. Londinii: Routledge.
  • Smith, William F. 1995. Scienza e tecnologia dei materiali. Ed. 2a. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 88-386-0709-5.
  • Tylecote, R. F. 1992. History of Metallurgy. Londinii: Institute of Materials.
  • Tylecote, R. F. 1991. Iron in the Industrial Revolution. In The Industrial Revolution in Metals, edd. J. Day et R. F. Tylecote, 200–260. Londinii: Institute of Materials.
  • Weeks, Mary Elvira; Leichester, Henry M. (1968). "Elements Known to the Ancients". Discovery of the Elements. Easton, Pennsylvaniae: Journal of Chemical Education. pp. 29–40. ISBN 0-7661-3872-0 

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad ferrum spectant (iron, Iron).
Vicicitatio habet citationes quae ad Ferrum spectant.
Vide ferrum in Victionario.
Vicimedia Communia plura habent quae ad ferrum spectant.
Elementa chemica: series paginarum brevium

1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og


Elementa chemica: series paginarum brevium

1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og